Войти на сайт ( )
Лучшие загрузки!
Исполнитель: Harpa Dei
Перевод песни
Песня: Credo
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum, Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula.

Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero,

genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est,

et resurrexit tertia die secundum Scripturas,
et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis;

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.
Перевод песни:
Верую

Верую в единого Бога, Отца Всемогущего, Творца неба и земли, всего видимого и невидимого. 1

И в единого Господа Иисуса Христа, единородного Сына Божия, рожденного от Отца прежде всех веков.

Бог от Бога, Свет от Света, Бог истинный от Бога истинного,

рожденный, а не сотворенный, единосущный с Отцом, через Которого все сотворено.
..... [открыть перевод]

Искать песни Harpa Dei
Искать песню "Credo"

К списку исполнителей
На главную
Сервисы | Главная

© m.sasisa.cc